- CYAXARES II
- CYAXARES II.etiam nomen Darii Medi fuisse videtur. Vide ibi, Nic. Lloydius. Marshamo, Darii Medi, qui et Astyages, fil fuit, Cyaraxis vel Cyaxaris I. nepos, aliis Assuerus, Estherae maritus, ex Scaligero, Cu-axarem esse Assuerum, docente. Hic Mandaves frater, adeoque Cyri avunculus Medo-Persarum Regum secundus, urbem Susa instauravit, av VII. provincias paterno regno adiunxit, sic ut regni eius limites essent Indi flum. et Tigridis ostia; ac ultra Persidem Carmaniae et Gedrosiae imperaret: sede regni Susis constitutâ. Contra Assyrios bellum gessit, cui tum nepos ex sorore Cyrus auxilio fuit, cum exercitu 30. mill. Xenonophon, l. 1. 2. 4. quo respexisse videtur Herodotus, l. 1. c. 185. ubi de Nitrocidis Reginae praemunitione, contra crescentem Medo- Persarum potentiam, varia habet: Victô dein Astyage avunculô magnô, Croesô Lydô, et Nabonnedô Babyloniô, compositisque Babylone rebus, in patriam profectus Cyrus, Cyaxaris II. avuncuculi filiam unicam et heredem in matrimonium duxit, acceptâ dotis nomine Regni Medo-Persici hereditate, neque multo post diem suum obitt socer: quô pactô Cyrus annô Regni Babylon. 3. annô Nabonassari 212. in avitum Orientis regnum, iure uxoriô, successit, quod ab India usque ad Arabiam extendebatur; et in provincias 127. divisum erat, Estherae c. 1. v. 1. Ioh. Marshamus, Canone Chron. ad Sec. XVIII. ubi de Medo-Persarum Regno. Vide quoque Cu-axaeres, it. Cyaraxes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.